Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.20.4 Liv. 1.21.4 (English) >>Liv. 1.22.6

1.21.2et cum ipsi se homines in regis uelut unici exempli mores formarent, tum finitimi etiam populi, qui antea castra non urbem positam in medio ad sollicitandam omnium pacem crediderant, in eam uerecundiam adducti sunt, ut ciuitatem totam in cultum uersam deorum uiolari ducerent nefas.

1.21.3lucus erat quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua. quo quia se persaepe Numa sine arbitris uelut ad congressum deae inferebat, Camenis eum lucum sacrauit, quod earum ibi concilia cum coniuge sua Egeria essent.

1.21.4et [soli] Fidei sollemne instituit. ad id sacrarium flamines bigis curru arcuato uehi iussit manuque ad digitos usque inuoluta rem diuinam facere, significantes fidem tutandam sedemque eius etiam in dexteris sacratam esse.

1.21.5multa alia sacrificia locaque sacris faciendis quae Argeos pontifices uocant dedicauit. omnium tamen maximum eius operum fuit tutela per omne regni tempus haud minor pacis quam regni.

1.21.6ita duo deinceps reges, alius alia uia, ille bello, hic pace, ciuitatem auxerunt. Romulus septem et triginta regnauit annos, Numa tres et quadraginta. cum ualida tum temperata et belli et pacis artibus erat ciuitas.

ch. 22 1.22.1 Numae morte ad interregnum res rediit. inde Tullum Hostilium, nepotem Hostili, cuius in infima arce clara pugna aduersus Sabinos fuerat, regem populus iussit; patres auctores facti.

1.22.2hic non solum proximo regi dissimilis sed ferocior etiam quam Romulus fuit. cum aetas uiresque tum auita quoque gloria animum stimulabat. senescere igitur ciuitatem otio ratus undique materiam excitandi belli quaerebat.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.20.4 Liv. 1.21.4 (English) >>Liv. 1.22.6

Powered by PhiloLogic