1.21.3lucus erat quem medium ex
opaco specu fons perenni rigabat aqua. quo quia se persaepe
Numa sine arbitris uelut ad congressum deae inferebat,
Camenis eum lucum sacrauit, quod earum ibi concilia cum
coniuge sua Egeria essent.
1.21.4et [soli] Fidei sollemne instituit.
ad id sacrarium flamines bigis curru arcuato uehi iussit manuque
ad digitos usque inuoluta rem diuinam facere, significantes
fidem tutandam sedemque eius etiam in dexteris
sacratam esse.
1.21.5multa alia sacrificia locaque sacris faciendis
quae Argeos pontifices uocant dedicauit. omnium tamen
maximum eius operum fuit tutela per omne regni tempus
haud minor pacis quam regni.
1.21.6ita duo deinceps reges, alius
alia uia, ille bello, hic pace, ciuitatem auxerunt. Romulus
septem et triginta regnauit annos, Numa tres et quadraginta.
cum ualida tum temperata et belli et pacis artibus erat
ciuitas.
ch. 22
1.22.1
Numae morte ad interregnum res rediit. inde Tullum
Hostilium, nepotem Hostili, cuius in infima arce clara pugna
aduersus Sabinos fuerat, regem populus iussit; patres auctores
facti.
1.22.2hic non solum proximo regi dissimilis sed
ferocior etiam quam Romulus fuit. cum aetas uiresque
tum auita quoque gloria animum stimulabat. senescere
igitur ciuitatem otio ratus undique materiam excitandi belli
quaerebat.
1.22.3forte euenit ut agrestes Romani ex Albano
agro, Albani ex Romano praedas in uicem agerent.
1.22.4imperitabat
tum Gaius Cluilius Albae. utrimque legati fere sub
idem tempus ad res repetendas missi. Tullus praeceperat
suis ne quid prius quam mandata agerent; satis sciebat
negaturum Albanum; ita pie bellum indici posse.