1.21.6ita duo deinceps reges, alius
alia uia, ille bello, hic pace, ciuitatem auxerunt. Romulus
septem et triginta regnauit annos, Numa tres et quadraginta.
cum ualida tum temperata et belli et pacis artibus erat
ciuitas.
ch. 22
1.22.1
Numae morte ad interregnum res rediit. inde Tullum
Hostilium, nepotem Hostili, cuius in infima arce clara pugna
aduersus Sabinos fuerat, regem populus iussit; patres auctores
facti.
1.22.2hic non solum proximo regi dissimilis sed
ferocior etiam quam Romulus fuit. cum aetas uiresque
tum auita quoque gloria animum stimulabat. senescere
igitur ciuitatem otio ratus undique materiam excitandi belli
quaerebat.
1.22.3forte euenit ut agrestes Romani ex Albano
agro, Albani ex Romano praedas in uicem agerent.
1.22.4imperitabat
tum Gaius Cluilius Albae. utrimque legati fere sub
idem tempus ad res repetendas missi. Tullus praeceperat
suis ne quid prius quam mandata agerent; satis sciebat
negaturum Albanum; ita pie bellum indici posse.
1.22.5ab Albanis
socordius res acta; excepti hospitio ab Tullo blande
ac benigne, comiter regis conuiuium celebrant. tantisper
Romani et res repetiuerant priores et neganti Albano bellum
in tricesimum diem indixerant. haec renuntiant Tullo.
1.22.6tum legatis Tullus dicendi potestatem quid petentes uenerint
facit. illi omnium ignari primum purgando terunt tempus:
se inuitos quicquam quod minus placeat Tullo dicturos, sed
imperio subigi; res repetitum se uenisse; ni reddantur bellum
indicere iussos.
1.22.7ad haec Tullus 'nuntiate' inquit,
'regi uestro regem Romanum deos facere testes, uter prius
populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, ut in eum
omnes expetant huiusce clades belli.'