Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.21.4 | Liv. 1.22.4 (English) | >>Liv. 1.23.4 |
1.22.1
Numae morte ad interregnum res rediit . inde Tullum
Hostilium , nepotem Hostili , cuius in infima arce clara pugna
aduersus Sabinos fuerat , regem populus iussit ; patres auctores
facti .
hic non solum proximo regi dissimilis sed
ferocior etiam quam Romulus fuit . cum aetas uiresque
tum auita quoque gloria animum stimulabat . senescere
igitur ciuitatem otio ratus undique materiam excitandi belli
quaerebat .
forte euenit ut agrestes Romani ex Albano
agro , Albani ex Romano praedas in uicem agerent .
imperitabat
tum Gaius Cluilius Albae . utrimque legati fere sub
idem tempus ad res repetendas missi . Tullus praeceperat
suis ne quid prius quam mandata agerent ; satis sciebat
negaturum Albanum ; ita pie bellum indici posse .
ab Albanis
socordius res acta ; excepti hospitio ab Tullo blande
ac benigne , comiter regis conuiuium celebrant . tantisper
Romani et res repetiuerant priores et neganti Albano bellum
in tricesimum diem indixerant . haec renuntiant Tullo .
tum legatis Tullus dicendi potestatem quid petentes uenerint
facit . illi omnium ignari primum purgando terunt tempus :
se inuitos quicquam quod minus placeat Tullo dicturos , sed
imperio subigi ; res repetitum se uenisse ; ni reddantur bellum
indicere iussos .
ad haec Tullus 'nuntiate ' inquit ,
'regi uestro regem Romanum deos facere testes , uter prius
populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit , ut in eum
omnes expetant huiusce clades belli .'
1.22.2
1.22.3
1.22.4
1.22.5
1.22.6
1.22.7
ch. 23
1.23.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.21.4 | Liv. 1.22.4 (English) | >>Liv. 1.23.4 |