1.22.6tum legatis Tullus dicendi potestatem quid petentes uenerint
facit. illi omnium ignari primum purgando terunt tempus:
se inuitos quicquam quod minus placeat Tullo dicturos, sed
imperio subigi; res repetitum se uenisse; ni reddantur bellum
indicere iussos.
1.22.7ad haec Tullus 'nuntiate' inquit,
'regi uestro regem Romanum deos facere testes, uter prius
populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, ut in eum
omnes expetant huiusce clades belli.'
ch. 23
1.23.1
haec nuntiant domum Albani. et bellum utrimque summa
ope parabatur, ciuili simillimum bello, prope inter parentes
natosque, Troianam utramque prolem, cum Lauinium
ab Troia, ab Lauinio Alba, ab Albanorum stirpe regum
oriundi Romani essent.
1.23.2euentus tamen belli minus miserabilem
dimicationem fecit, quod nec acie certatum est et
tectis modo dirutis alterius urbis duo populi in unum confusi
sunt.
1.23.3Albani priores ingenti exercitu in agrum Romanum
impetum fecere. castra ab urbe haud plus quinque
milia passuum locant, fossa circumdant; fossa Cluilia ab
nomine ducis per aliquot saecula appellata est, donec cum
re nomen quoque uetustate aboleuit.
1.23.4in his castris Cluilius
Albanus rex moritur; dictatorem Albani Mettium Fufetium
creant. interim Tellus ferox, praecipue morte regis, magnumque
deorum numen ab ipso capite orsum in omne nomen Albanum
expetiturum poenas ob bellum impium dictitans, nocte
praeteritis hostium castris, infesto exercitu in agrum Albanum
pergit.
1.23.5ea res ab statiuis exciuit Mettium. ducit quam proxime
ad hostem potest; inde legatum praemissum nuntiare
Tullo iubet priusquam dimicent opus esse conloquio; si
secum congressus sit, satis scire ea se allaturum quae nihilo
minus ad rem Romanam quam ad Albanam pertineant.