Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.22.6 | Liv. 1.23.5 (English) | >>Liv. 1.24.1 |
1.23.3Albani priores ingenti exercitu in agrum Romanum
impetum fecere . castra ab urbe haud plus quinque
milia passuum locant , fossa circumdant ; fossa Cluilia ab
nomine ducis per aliquot saecula appellata est , donec cum
re nomen quoque uetustate aboleuit .
in his castris Cluilius
Albanus rex moritur ; dictatorem Albani Mettium Fufetium
creant . interim Tellus ferox , praecipue morte regis , magnumque
deorum numen ab ipso capite orsum in omne nomen Albanum
expetiturum poenas ob bellum impium dictitans , nocte
praeteritis hostium castris , infesto exercitu in agrum Albanum
pergit .
ea res ab statiuis exciuit Mettium . ducit quam proxime
ad hostem potest ; inde legatum praemissum nuntiare
Tullo iubet priusquam dimicent opus esse conloquio ; si
secum congressus sit , satis scire ea se allaturum quae nihilo
minus ad rem Romanam quam ad Albanam pertineant .
haud
aspernatus Tullus , tamen si uana adferantur in aciem educit .
exeunt contra et Albani . postquam instructi utrimque stabant ,
cum paucis procerum in medium duces procedunt .
ibi
infit Albanus : 'iniurias et non redditas res ex foedere quae
repetitae sint , et ego regem nostrum Cluilium causam
huiusce esse belli audisse uideor , nec te dubito , Tulle , eadem
prae te ferre ; sed si uera potius quam dictu speciosa dicenda
sunt , cupido imperii duos cognatos uicinosque populos ad
arma stimulat .
neque , recte an perperam , interpretor .
fuerit ista eius deliberatio qui bellum suscepit : me Albani
gerendo bello ducem creauere . illud te , Tulle , monitum
uelim : Etrusca res quanta circa nos teque maxime sit , quo
propior es [Uolscis ] hoc magis scis . multum illi terra ,
plurimum mari pollent .
1.23.4
1.23.5
1.23.6
1.23.7
1.23.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.22.6 | Liv. 1.23.5 (English) | >>Liv. 1.24.1 |