Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.23.2 Liv. 1.23.8 (English) >>Liv. 1.24.5

1.23.6haud aspernatus Tullus, tamen si uana adferantur in aciem educit. exeunt contra et Albani. postquam instructi utrimque stabant, cum paucis procerum in medium duces procedunt.

1.23.7ibi infit Albanus: 'iniurias et non redditas res ex foedere quae repetitae sint, et ego regem nostrum Cluilium causam huiusce esse belli audisse uideor, nec te dubito, Tulle, eadem prae te ferre; sed si uera potius quam dictu speciosa dicenda sunt, cupido imperii duos cognatos uicinosque populos ad arma stimulat.

1.23.8neque, recte an perperam, interpretor. fuerit ista eius deliberatio qui bellum suscepit: me Albani gerendo bello ducem creauere. illud te, Tulle, monitum uelim: Etrusca res quanta circa nos teque maxime sit, quo propior es [Uolscis] hoc magis scis. multum illi terra, plurimum mari pollent.

1.23.9memor esto, iam cum signum pugnae dabis, has duas acies spectaculo fore ut fessos confectosque simul uictorem ac uictum adgrediantur. itaque si nos di amant, quoniam non contenti libertate certa in dubiam imperii seruitiique aleam imus, ineamus aliquam uiam qua utri utris imperent sine magna clade, sine multo

1.23.10sanguine utriusque populi decerni possit.' haud displicet res Tullo quamquam cum indole animi tum spe uictoriae ferocior erat. quaerentibus utrimque ratio initur cui et fortuna ipsa praebuit materiam.

ch. 24 1.24.1 forte in duobus tum exercitibus erant trigemini fratres, nec aetate nec uiribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse satis constat, nec ferme res antiqua alia est nobilior; tamen in re tam clara nominum error manet, utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. auctores utroque trahunt; plures tamen inuenio qui Romanos Horatios uocent; hos ut sequar inclinat animus.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.23.2 Liv. 1.23.8 (English) >>Liv. 1.24.5

Powered by PhiloLogic