Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.23.8 Liv. 1.24.4 (English) >>Liv. 1.25.1

1.24.1 forte in duobus tum exercitibus erant trigemini fratres, nec aetate nec uiribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse satis constat, nec ferme res antiqua alia est nobilior; tamen in re tam clara nominum error manet, utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. auctores utroque trahunt; plures tamen inuenio qui Romanos Horatios uocent; hos ut sequar inclinat animus.

1.24.2cum trigeminis agunt reges ut pro sua quisque patria dimicent ferro; ibi imperium fore unde uictoria fuerit. nihil recusatur; tempus et locus conuenit.

1.24.3priusquam dimicarent foedus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus ut cuiusque populi ciues eo certamine uicissent, is alteri populo cum bona pace imperitaret. foedera alia aliis legibus, ceterum eodem modo omnia fiunt.

1.24.4tum ita factum accepimus, nec ullius uetustior foederis memoria est. fetialis regem Tullum ita rogauit: 'iubesne me, rex, cum patre patrato populi Albani foedus ferire?' iubente rege, 'sagmina' inquit 'te, rex, posco.' rex ait: 'pura

1.24.5tollito.' fetialis ex arce graminis herbam puram attulit. postea regem ita rogauit: 'rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani Quiritium, uasa comitesque meos?' rex respondit: 'quod sine fraude mea populique Romani Quiritium fiat, facio.'

1.24.6fetialis erat M. Ualerius; is patrem patratum Sp. Fusium fecit, uerbena caput capillosque tangens. pater patratus ad ius iurandum patrandum, id est, sanciendum fit foedus; multisque id uerbis, quae longo effata carmine non operae est referre, peragit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.23.8 Liv. 1.24.4 (English) >>Liv. 1.25.1

Powered by PhiloLogic