Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.23.8 Liv. 1.24.5 (English) >>Liv. 1.25.2

1.24.2cum trigeminis agunt reges ut pro sua quisque patria dimicent ferro; ibi imperium fore unde uictoria fuerit. nihil recusatur; tempus et locus conuenit.

1.24.3priusquam dimicarent foedus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus ut cuiusque populi ciues eo certamine uicissent, is alteri populo cum bona pace imperitaret. foedera alia aliis legibus, ceterum eodem modo omnia fiunt.

1.24.4tum ita factum accepimus, nec ullius uetustior foederis memoria est. fetialis regem Tullum ita rogauit: 'iubesne me, rex, cum patre patrato populi Albani foedus ferire?' iubente rege, 'sagmina' inquit 'te, rex, posco.' rex ait: 'pura

1.24.5tollito.' fetialis ex arce graminis herbam puram attulit. postea regem ita rogauit: 'rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani Quiritium, uasa comitesque meos?' rex respondit: 'quod sine fraude mea populique Romani Quiritium fiat, facio.'

1.24.6fetialis erat M. Ualerius; is patrem patratum Sp. Fusium fecit, uerbena caput capillosque tangens. pater patratus ad ius iurandum patrandum, id est, sanciendum fit foedus; multisque id uerbis, quae longo effata carmine non operae est referre, peragit.

1.24.7legibus deinde recitatis, 'audi' inquit, 'Iuppiter; audi, pater patrate populi Albani; audi tu, populus Albanus. ut illa palam prima postrema ex illis tabulis ceraue recitata sunt sine dolo malo, utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet.

1.24.8si prior defexit publico consilio dolo malo, tum tu ille Diespiter populum Romanum sic ferito ut ego hunc porcum hic hodie feriam; tantoque



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.23.8 Liv. 1.24.5 (English) >>Liv. 1.25.2

Powered by PhiloLogic