1.24.6fetialis erat M. Ualerius; is patrem
patratum Sp. Fusium fecit, uerbena caput capillosque tangens.
pater patratus ad ius iurandum patrandum, id est,
sanciendum fit foedus; multisque id uerbis, quae longo effata
carmine non operae est referre, peragit.
1.24.7legibus deinde
recitatis, 'audi' inquit, 'Iuppiter; audi, pater patrate populi
Albani; audi tu, populus Albanus. ut illa palam prima postrema
ex illis tabulis ceraue recitata sunt sine dolo malo, utique
ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus
Romanus prior non deficiet.
1.24.8si prior defexit publico
consilio dolo malo, tum tu ille Diespiter populum Romanum
sic ferito ut ego hunc porcum hic hodie feriam; tantoque
1.24.9magis ferito quanto magis potes pollesque.' id ubi dixit porcum
saxo silice percussit. sua item carmina Albani suumque
ius iurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes
peregerunt.
ch. 25
1.25.1
foedere icto trigemini, sicut conuenerat, arma capiunt.
cum sui utrosque adhortarentur, deos patrios, patriam ac
parentes, quidquid ciuium domi, quidquid in exercitu sit,
illorum tunc arma, illorum intueri manus, feroces et suopte
ingenio et pleni adhortantium uocibus in medium inter duas
acies procedunt.
1.25.2consederant utrimque pro castris duo
exercitus, periculi magis praesentis quam curae expertes;
quippe imperium agebatur in tam paucorum uirtute atque
fortuna positum. itaque ergo erecti suspensique in minime
gratum spectaculum animo incenduntur.
1.25.3datur signum infestisque
armis uelut acies terni iuuenes magnorum exercituum
animos gerentes concurrunt. nec his nec illis periculum
suum, publicum imperium seruitiumque obuersatur
animo futuraque ea deinde patriae fortuna quam ipsi fecissent.