Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.24.7 | Liv. 1.25.6 (English) | >>Liv. 1.25.14 |
1.25.3datur signum infestisque
armis uelut acies terni iuuenes magnorum exercituum
animos gerentes concurrunt . nec his nec illis periculum
suum , publicum imperium seruitiumque obuersatur
animo futuraque ea deinde patriae fortuna quam ipsi fecissent .
ut primo statim concursu increpuere arma micantesque
fulsere gladii , horror ingens spectantes perstringit et neutro
inclinata spe torpebat uox spiritusque .
consertis deinde
manibus cum iam non motus tantum corporum agitatioque
anceps telorum armorumque sed uolnera quoque et sanguis
spectaculo essent , duo Romani super alium alius , uolneratis
tribus Albanis , exspirantes corruerunt .
ad quorum casum
cum conclamasset gaudio Albanus exercitus , Romanas legiones
iam spes tota , nondum tamen cura deseruerat , exanimes
uice unius quem tres Curiatii circumsteterant .
forte is integer
fuit , ut uniuersis solus nequaquam par , sic aduersus
singulos ferox . ergo ut segregaret pugnam eorum capessit
fugam , ita ratus secuturos ut quemque uolnere adfectum
corpus sineret .
iam aliquantum spatii ex eo loco ubi
pugnatum est aufugerat , cum respiciens uidet magnis interuallis
sequentes , unum haud procul ab sese abesse .
in eum
magno impetu rediit ; et dum Albanus exercitus inclamat
Curiatiis uti opem ferant fratri , iam Horatius caeso hoste
uictor secundam pugnam petebat . tunc clamore qualis ex
insperato fauentium solet Romani adiuuant militem suum ;
1.25.10et ille defungi proelio festinat . prius itaque quam alter —
nec procul aberat —consequi posset , et alterum Curiatium
conficit ;
1.25.4
1.25.5
1.25.6
1.25.7
1.25.8
1.25.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.24.7 | Liv. 1.25.6 (English) | >>Liv. 1.25.14 |