Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.25.2 Liv. 1.25.9 (English) >>Liv. 1.26.2

1.25.6ad quorum casum cum conclamasset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones iam spes tota, nondum tamen cura deseruerat, exanimes uice unius quem tres Curiatii circumsteterant.

1.25.7forte is integer fuit, ut uniuersis solus nequaquam par, sic aduersus singulos ferox. ergo ut segregaret pugnam eorum capessit fugam, ita ratus secuturos ut quemque uolnere adfectum corpus sineret.

1.25.8iam aliquantum spatii ex eo loco ubi pugnatum est aufugerat, cum respiciens uidet magnis interuallis sequentes, unum haud procul ab sese abesse.

1.25.9in eum magno impetu rediit; et dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis uti opem ferant fratri, iam Horatius caeso hoste uictor secundam pugnam petebat. tunc clamore qualis ex insperato fauentium solet Romani adiuuant militem suum;

1.25.10et ille defungi proelio festinat. prius itaque quam alternec procul aberatconsequi posset, et alterum Curiatium conficit;

1.25.11iamque aequato Marte singuli supererant, sed nec spe nec uiribus pares. alterum intactum ferro corpus et geminata uictoria ferocem in certamen tertium dabat: alter fessum uolnere, fessum cursu trahens corpus uictusque fratrum ante se strage uictori obicitur hosti. nec illud proelium fuit.

1.25.12Romanus exsultans 'duos' inquit, 'fratrum manibus dedi; tertium causae belli huiusce, ut Romanus Albano imperet, dabo.' male sustinenti arma gladium superne iugulo defigit, iacentem spoliat.

1.25.13Romani ouantes ac gratulantes Horatium accipiunt, eo maiore cum gaudio, quo prope metum res fuerat. ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis uertuntur, quippe imperio alteri aucti, alteri dicionis alienae facti.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.25.2 Liv. 1.25.9 (English) >>Liv. 1.26.2

Powered by PhiloLogic