Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.26.5 | Liv. 1.26.11 (English) | >>Liv. 1.27.3 |
1.26.9moti homines sunt in eo iudicio maxime
P . Horatio patre proclamante se filiam iure caesam iudicare ;
ni ita esset , patrio iure in filium animaduersurum fuisse .
orabat deinde ne se quem paulo ante cum egregia stirpe
conspexissent orbum liberis facerent .
inter haec senex
iuuenem amplexus , spolia Curiatiorum fixa eo loco qui nunc
Pila Horatia appellatur ostentans , 'huncine ' aiebat , 'quem
modo decoratum ouantemque uictoria incedentem uidistis ,
Quirites , eum sub furca uinctum inter uerbera et cruciatus
uidere potestis ? quod uix Albanorum oculi tam deforme
spectaculum ferre possent .
i , lictor , colliga manus , quae
paulo ante armatae imperium populo Romano pepererunt .
i , caput obnube liberatoris urbis huius ; arbore infelici suspende ;
uerbera uel intra pomerium , modo inter illa pila et
spolia hostium , uel extra pomerium , modo inter sepulcra
Curiatiorum ; quo enim ducere hunc iuuenem potestis ubi
non sua decora eum a tanta foeditate supplicii uindicent ?'
1.26.12non tulit populus nec patris lacrimas nec ipsius parem in
omni periculo animum , absolueruntque admiratione magis
uirtutis quam iure causae . itaque ut caedes manifesta aliquo
tamen piaculo lueretur , imperatum patri ut filium expiaret
pecunia publica .
is quibusdam piacularibus sacrificiis factis
quae deinde genti Horatiae tradita sunt , transmisso per uiam
tigillo , capite adoperto uelut sub iugum misit iuuenem . id
hodie quoque publice semper refectum manet ; sororium
tigillum uocant .
Horatiae sepulcrum , quo loco corruerat
icta , constructum est saxo quadrato .
1.26.10
1.26.11
1.26.13
1.26.14
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.26.5 | Liv. 1.26.11 (English) | >>Liv. 1.27.3 |