1.25.13Romani ouantes ac gratulantes
Horatium accipiunt, eo maiore cum gaudio, quo prope
metum res fuerat. ad sepulturam inde suorum nequaquam
paribus animis uertuntur, quippe imperio alteri aucti, alteri
dicionis alienae facti.
1.25.14sepulcra exstant quo quisque loco
cecidit, duo Romana uno loco propius Albam, tria Albana
Romam uersus sed distantia locis ut et pugnatum est.
ch. 26
1.26.1
priusquam inde digrederentur, roganti Mettio ex foedere
icto quid imperaret, imperat Tullus uti iuuentutem in armis
habeat: usurum se eorum opera si bellum cum Ueientibus
foret.
1.26.2ita exercitus inde domos abducti. princeps Horatius
ibat, trigemina spolia prae se gerens; cui soror uirgo, quae
desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obuia ante portam Capenam
fuit, cognitoque super umeros fratris paludamento sponsi
quod ipsa confecerat, soluit crines et flebiliter nomine sponsum
mortuum appellat.
1.26.3mouet feroci iuueni animum comploratio
sororis in uictoria sua tantoque gaudio publico.
stricto itaque gladio simul uerbis increpans transfigit puellam.
1.26.4'abi hinc cum immaturo amore ad sponsum,' inquit, 'oblita
fratrum mortuorum uiuique, oblita patriae. sic eat quae
1.26.5cumque Romana lugebit hostem.' atrox uisum id facinus
patribus plebique, sed recens meritum facto obstabat. tamen
raptus in ius ad regem. rex ne ipse tam tristis ingratique
ad uolgus iudicii ac secundum iudicium supplicii auctor
esset, concilio populi aduocato 'duumuiros' inquit, 'qui
Horatio perduellionem iudicent, secundum legem facio.'
lex horrendi carminis erat: