Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.25.11 | Liv. 1.26.4 (English) | >>Liv. 1.26.10 |
1.26.1
priusquam inde digrederentur , roganti Mettio ex foedere
icto quid imperaret , imperat Tullus uti iuuentutem in armis
habeat : usurum se eorum opera si bellum cum Ueientibus
foret .
ita exercitus inde domos abducti . princeps Horatius
ibat , trigemina spolia prae se gerens ; cui soror uirgo , quae
desponsa uni ex Curiatiis fuerat , obuia ante portam Capenam
fuit , cognitoque super umeros fratris paludamento sponsi
quod ipsa confecerat , soluit crines et flebiliter nomine sponsum
mortuum appellat .
mouet feroci iuueni animum comploratio
sororis in uictoria sua tantoque gaudio publico .
stricto itaque gladio simul uerbis increpans transfigit puellam .
abi hinc cum immaturo amore ad sponsum ,' inquit , 'oblita
fratrum mortuorum uiuique , oblita patriae . sic eat quae
1.26.5cumque Romana lugebit hostem .' atrox uisum id facinus
patribus plebique , sed recens meritum facto obstabat . tamen
raptus in ius ad regem . rex ne ipse tam tristis ingratique
ad uolgus iudicii ac secundum iudicium supplicii auctor
esset , concilio populi aduocato 'duumuiros ' inquit , 'qui
Horatio perduellionem iudicent , secundum legem facio .'
lex horrendi carminis erat :
1.26.6'duumuiri perduellionem iudicent ;
si a duumuiris prouocarit , prouocatione certato ; si
uincent , caput obnubito ; infelici arbori reste suspendito ;
1.26.7uerberato uel intra pomerium uel extra pomerium .' hac
lege duumuiri creati , qui se absoluere non rebantur ea lege
ne innoxium quidem posse , cum condemnassent , tum alter
ex iis 'Publi Horati , tibi perduellionem iudico ' inquit . 'i ,
lictor ,
1.26.2
1.26.3
1.26.4'
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.25.11 | Liv. 1.26.4 (English) | >>Liv. 1.26.10 |