ch. 27
1.27.1
nec diu pax Albana mansit. inuidia uolgi quod tribus
militibus fortuna publica commissa fuerit, uanum ingenium
dictatoris corrupit, et quoniam recta consilia haud bene euenerant,
prauis reconciliare popularium animos coepit.
1.27.2igitur
ut prius in bello pacem, sic in pace bellum quaerens, quia
suae ciuitati animorum plus quam uirium cernebat esse, ad
bellum palam atque ex edicto gerundum alios concitat populos,
suis per speciem societatis proditionem reseruat.
1.27.3Fidenates,
colonia Romana, Ueientibus sociis consilii adsumptis,
pacto transitionis Albanorum ad bellum atque arma incitantur.
1.27.4cum Fidenae aperte descissent, Tullus Mettio
exercituque eius ab Alba accito contra hostes ducit. ubi
Anienem transiit, ad confluentes conlocat castra. inter eum
locum et Fidenas Ueientium exercitus Tiberim transierat.
1.27.5hi et in acie prope flumen tenuere dextrum cornu; in sinistro
Fidenates propius montes consistunt. Tullus aduersus
Ueientem hostem derigit suos, Albanos contra legionem
Fidenatium conlocat. Albano non plus animi erat quam
fidei. nec manere ergo nec transire aperte ausus sensim ad
montes succedit;
1.27.6inde ubi satis subisse sese ratus est, erigit
totam aciem, fluctuansque animo ut tereret tempus ordines
explicat. consilium erat qua fortuna rem daret, ea inclinare
uires.
1.27.7miraculo primo esse Romanis qui proximi steterant
ut nudari latera sua sociorum digressu senserunt; inde eques
citato equo nuntiat regi abire Albanos. Tullus in re trepida
duodecim uouit Salios fanaque Pallori ac Pauori.
1.27.8equitem
clara increpans uoce ut hostes exaudirent, redire in proelium
iubet: nihil trepidatione opus esse; suo iussu circumduci
Albanum exercitum ut Fidenatium nuda terga inuadant;
1.27.9idem imperat ut hastas equites erigerent. id factum magnae
parti peditum Romanorum conspectum abeuntis Albani exercitus
intersaepsit; qui uiderant, id quod ab rege auditum
erat rati, eo acrius pugnant. terror ad hostes transit; et
audiuerant clara uoce dictum, et magna pars Fidenatium, ut
quibus coloni additi Romani essent, Latine sciebant.
1.27.10itaque
ne subito ex collibus decursu Albanorum intercluderentur
ab oppido, terga uertunt. instat Tullus fusoque Fidenatium
cornu in Ueientem alieno pauore perculsum ferocior redit.
nec illi tulere impetum, sed ab effusa fuga flumen obiectum
ab tergo arcebat.
1.27.11quo postquam fuga inclinauit, alii arma
foede iactantes in aquam caeci ruebant, alii dum cunctantur
in ripis inter fugae pugnaeque consilium oppressi. non alia
ante Romana pugna atrocior fuit.