Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.27.3 | Liv. 1.27.10 (English) | >>Liv. 1.28.6 |
1.27.8equitem
clara increpans uoce ut hostes exaudirent , redire in proelium
iubet : nihil trepidatione opus esse ; suo iussu circumduci
Albanum exercitum ut Fidenatium nuda terga inuadant ;
1.27.9idem imperat ut hastas equites erigerent . id factum magnae
parti peditum Romanorum conspectum abeuntis Albani exercitus
intersaepsit ; qui uiderant , id quod ab rege auditum
erat rati , eo acrius pugnant . terror ad hostes transit ; et
audiuerant clara uoce dictum , et magna pars Fidenatium , ut
quibus coloni additi Romani essent , Latine sciebant .
itaque
ne subito ex collibus decursu Albanorum intercluderentur
ab oppido , terga uertunt . instat Tullus fusoque Fidenatium
cornu in Ueientem alieno pauore perculsum ferocior redit .
nec illi tulere impetum , sed ab effusa fuga flumen obiectum
ab tergo arcebat .
quo postquam fuga inclinauit , alii arma
foede iactantes in aquam caeci ruebant , alii dum cunctantur
in ripis inter fugae pugnaeque consilium oppressi . non alia
ante Romana pugna atrocior fuit .
1.27.10
1.27.11
ch. 28
1.28.1
1.28.2
1.28.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.27.3 | Liv. 1.27.10 (English) | >>Liv. 1.28.6 |