Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.27.5 Liv. 1.27.11 (English) >>Liv. 1.28.7

1.27.9idem imperat ut hastas equites erigerent. id factum magnae parti peditum Romanorum conspectum abeuntis Albani exercitus intersaepsit; qui uiderant, id quod ab rege auditum erat rati, eo acrius pugnant. terror ad hostes transit; et audiuerant clara uoce dictum, et magna pars Fidenatium, ut quibus coloni additi Romani essent, Latine sciebant.

1.27.10itaque ne subito ex collibus decursu Albanorum intercluderentur ab oppido, terga uertunt. instat Tullus fusoque Fidenatium cornu in Ueientem alieno pauore perculsum ferocior redit. nec illi tulere impetum, sed ab effusa fuga flumen obiectum ab tergo arcebat.

1.27.11quo postquam fuga inclinauit, alii arma foede iactantes in aquam caeci ruebant, alii dum cunctantur in ripis inter fugae pugnaeque consilium oppressi. non alia ante Romana pugna atrocior fuit.

ch. 28 1.28.1 tum Albanus exercitus, spectator certaminis, deductus in campos. Mettius Tullo deuictos hostes gratulatur; contra Tullus Mettium benigne adloquitur. quod bene uertat, castra Albanos Romanis castris iungere iubet; sacrificium lustrale in diem posterum parat.

1.28.2ubi inluxit, paratis omnibus ut adsolet, uocari ad contionem utrumque exercitum iubet. praecones ab extremo orsi primos exciuere Albanos. hi nouitate etiam rei moti ut regem Romanum contionantem audirent proximi constitere.

1.28.3ex composito armata circumdatur Romana legio; centurionibus datum negotium erat ut sine mora imperia exsequerentur.

1.28.4tum ita Tullus infit: 'Romani, si unquam ante alias ullo in bello fuit quod primum dis immortalibus gratias ageretis, deinde uestrae ipsorum uirtuti, hesternum id proelium fuit. dimicatum est enim non magis cum hostibus quam, quae dimicatio maior atque periculosior est, cum proditione ac perfidia sociorum.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.27.5 Liv. 1.27.11 (English) >>Liv. 1.28.7

Powered by PhiloLogic