Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.26.13 | Liv. 1.27.7 (English) | >>Liv. 1.28.3 |
1.27.4cum Fidenae aperte descissent , Tullus Mettio
exercituque eius ab Alba accito contra hostes ducit . ubi
Anienem transiit , ad confluentes conlocat castra . inter eum
locum et Fidenas Ueientium exercitus Tiberim transierat .
hi et in acie prope flumen tenuere dextrum cornu ; in sinistro
Fidenates propius montes consistunt . Tullus aduersus
Ueientem hostem derigit suos , Albanos contra legionem
Fidenatium conlocat . Albano non plus animi erat quam
fidei . nec manere ergo nec transire aperte ausus sensim ad
montes succedit ;
1.27.6inde ubi satis subisse sese ratus est , erigit
totam aciem , fluctuansque animo ut tereret tempus ordines
explicat . consilium erat qua fortuna rem daret , ea inclinare
uires .
miraculo primo esse Romanis qui proximi steterant
ut nudari latera sua sociorum digressu senserunt ; inde eques
citato equo nuntiat regi abire Albanos . Tullus in re trepida
duodecim uouit Salios fanaque Pallori ac Pauori .
equitem
clara increpans uoce ut hostes exaudirent , redire in proelium
iubet : nihil trepidatione opus esse ; suo iussu circumduci
Albanum exercitum ut Fidenatium nuda terga inuadant ;
1.27.9idem imperat ut hastas equites erigerent . id factum magnae
parti peditum Romanorum conspectum abeuntis Albani exercitus
intersaepsit ; qui uiderant , id quod ab rege auditum
erat rati , eo acrius pugnant . terror ad hostes transit ; et
audiuerant clara uoce dictum , et magna pars Fidenatium , ut
quibus coloni additi Romani essent , Latine sciebant .
itaque
ne subito ex collibus decursu Albanorum intercluderentur
ab oppido , terga uertunt . instat Tullus fusoque Fidenatium
cornu in Ueientem alieno pauore perculsum ferocior redit .
nec illi tulere impetum , sed ab effusa fuga flumen obiectum
ab tergo arcebat .
1.27.5
1.27.7
1.27.8
1.27.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.26.13 | Liv. 1.27.7 (English) | >>Liv. 1.28.3 |