Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.27.6 Liv. 1.28.3 (English) >>Liv. 1.28.9

1.27.11quo postquam fuga inclinauit, alii arma foede iactantes in aquam caeci ruebant, alii dum cunctantur in ripis inter fugae pugnaeque consilium oppressi. non alia ante Romana pugna atrocior fuit.

ch. 28 1.28.1 tum Albanus exercitus, spectator certaminis, deductus in campos. Mettius Tullo deuictos hostes gratulatur; contra Tullus Mettium benigne adloquitur. quod bene uertat, castra Albanos Romanis castris iungere iubet; sacrificium lustrale in diem posterum parat.

1.28.2ubi inluxit, paratis omnibus ut adsolet, uocari ad contionem utrumque exercitum iubet. praecones ab extremo orsi primos exciuere Albanos. hi nouitate etiam rei moti ut regem Romanum contionantem audirent proximi constitere.

1.28.3ex composito armata circumdatur Romana legio; centurionibus datum negotium erat ut sine mora imperia exsequerentur.

1.28.4tum ita Tullus infit: 'Romani, si unquam ante alias ullo in bello fuit quod primum dis immortalibus gratias ageretis, deinde uestrae ipsorum uirtuti, hesternum id proelium fuit. dimicatum est enim non magis cum hostibus quam, quae dimicatio maior atque periculosior est, cum proditione ac perfidia sociorum.

1.28.5nam ne uos falsa opinio teneat, iniussu meo Albani subiere ad montes, nec imperium illud meum sed consilium et imperii simulatio fuit, ut nec uobis, ignorantibus deseri uos, auerteretur a certamine animus, et hostibus, circumueniri se ab tergo ratis, terror ac fuga iniceretur.

1.28.6nec ea culpa quam arguo omnium Albanorum est: ducem secuti sunt, ut et uos, si quo ego inde agmen declinare uoluissem, fecissetis. Mettius ille est ductor itineris huius, Mettius idem huius machinator belli, Mettius foederis Romani Albanique ruptor. audeat deinde talia alius, nisi in hunc insigne iam documen



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.27.6 Liv. 1.28.3 (English) >>Liv. 1.28.9

Powered by PhiloLogic