Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.27.10 | Liv. 1.28.6 (English) | >>Liv. 1.29.2 |
1.28.4tum ita Tullus infit :
'Romani , si unquam ante alias ullo in bello fuit quod
primum dis immortalibus gratias ageretis , deinde uestrae
ipsorum uirtuti , hesternum id proelium fuit . dimicatum est
enim non magis cum hostibus quam , quae dimicatio maior
atque periculosior est , cum proditione ac perfidia sociorum .
nam ne uos falsa opinio teneat , iniussu meo Albani subiere
ad montes , nec imperium illud meum sed consilium et
imperii simulatio fuit , ut nec uobis , ignorantibus deseri uos ,
auerteretur a certamine animus , et hostibus , circumueniri
se ab tergo ratis , terror ac fuga iniceretur .
nec ea culpa
quam arguo omnium Albanorum est : ducem secuti sunt , ut
et uos , si quo ego inde agmen declinare uoluissem , fecissetis .
Mettius ille est ductor itineris huius , Mettius idem huius
machinator belli , Mettius foederis Romani Albanique ruptor .
audeat deinde talia alius , nisi in hunc insigne iam documen
1.28.7tum mortalibus dedero .' centuriones armati Mettium circumsistunt ;
rex cetera ut orsus erat peragit : 'quod bonum
faustum felixque sit populo Romano ac mihi uobisque ,
Albani , populum omnem Albanum Romam traducere in
animo est , ciuitatem dare plebi , primores in patres legere ,
unam urbem , unam rem publicam facere ; ut ex uno quondam
in duos populos diuisa Albana res est , sic nunc in unum
redeat .' ad haec Albana pubes ,
1.28.8inermis ab armatis saepta ,
in uariis uoluntatibus communi tamen metu cogente , silentium
tenet .
tum Tullus 'Metti Fufeti ' inquit , 'si ipse
discere posses fidem ac foedera seruare , uiuo tibi ea disciplina
a me adhibita esset ; nunc quoniam tuum insanabile
ingenium est , at tu tuo supplicio doce humanum genus ea
sancta credere quae a te uiolata sunt . ut igitur paulo ante
animum inter Fidenatem Romanamque rem ancipitem gessisti ,
1.28.5
1.28.6
1.28.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.27.10 | Liv. 1.28.6 (English) | >>Liv. 1.29.2 |