ch. 29
1.29.1
inter haec iam praemissi Albam erant equites qui multitudinem
traducerent Romam. legiones deinde ductae ad
diruendam urbem.
1.29.2quae ubi intrauere portas, non quidem
fuit tumultus ille nec pauor qualis captarum esse urbium
solet, cum effractis portis stratisue ariete muris aut arce ui
capta clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia
ferro flammaque miscet;
1.29.3sed silentium triste ac tacita maestitia
ita defixit omnium animos, ut prae metu [obliti] quid
relinquerent, quid secum ferrent deficiente consilio rogitantesque
alii alios, nunc in liminibus starent, nunc errabundi
domos suas ultimum illud uisuri peruagarentur.
1.29.4ut uero
iam equitum clamor exire iubentium instabat, iam fragor
tectorum quae diruebantur ultimis urbis partibus audiebatur
puluisque ex distantibus locis ortus uelut nube inducta
omnia impleuerat, raptim quibus quisque poterat elatis, cum
larem ac penates tectaque in quibus natus quisque educatusque
esset relinquentes exirent,
1.29.5iam continens agmen migrantium
impleuerat uias, et conspectus aliorum mutua miseratione
integrabat lacrimas, uocesque etiam miserabiles exaudiebantur,
mulierum praecipue, cum obsessa ab armatis
templa augusta praeterirent ac uelut captos relinquerent
deos.
1.29.6egressis urbe Albanis Romanus passim publica
priuataque omnia tecta adaequat solo, unaque hora quadringentorum
annorum opus quibus Alba steterat excidio ac
ruinis dedit. templis tamen deum—ita enim edictum ab
rege fuerat—temperatum est.