Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.28.9 | Liv. 1.29.4 (English) | >>Liv. 1.30.6 |
1.29.2quae ubi intrauere portas , non quidem
fuit tumultus ille nec pauor qualis captarum esse urbium
solet , cum effractis portis stratisue ariete muris aut arce ui
capta clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia
ferro flammaque miscet ;
1.29.3sed silentium triste ac tacita maestitia
ita defixit omnium animos , ut prae metu [obliti ] quid
relinquerent , quid secum ferrent deficiente consilio rogitantesque
alii alios , nunc in liminibus starent , nunc errabundi
domos suas ultimum illud uisuri peruagarentur .
ut uero
iam equitum clamor exire iubentium instabat , iam fragor
tectorum quae diruebantur ultimis urbis partibus audiebatur
puluisque ex distantibus locis ortus uelut nube inducta
omnia impleuerat , raptim quibus quisque poterat elatis , cum
larem ac penates tectaque in quibus natus quisque educatusque
esset relinquentes exirent ,
1.29.5iam continens agmen migrantium
impleuerat uias , et conspectus aliorum mutua miseratione
integrabat lacrimas , uocesque etiam miserabiles exaudiebantur ,
mulierum praecipue , cum obsessa ab armatis
templa augusta praeterirent ac uelut captos relinquerent
deos .
egressis urbe Albanis Romanus passim publica
priuataque omnia tecta adaequat solo , unaque hora quadringentorum
annorum opus quibus Alba steterat excidio ac
ruinis dedit . templis tamen deum —ita enim edictum ab
rege fuerat —temperatum est .
1.29.4
1.29.6
ch. 30
1.30.1
1.30.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.28.9 | Liv. 1.29.4 (English) | >>Liv. 1.30.6 |