ch. 3
1.3.1
nondum maturus imperio Ascanius Aeneae filius erat;
tamen id imperium ei ad puberem aetatem incolume mansit;
tantisper tutela muliebri—tanta indoles in Lauinia erat—res
Latina et regnum auitum paternumque puero stetit.
1.3.2haud
ambigam—quis enim rem tam ueterem pro certo adfirmet?—
hicine fuerit Ascanius an maior quam hic, Creusa matre Ilio
incolumi natus comesque inde paternae fugae, quem Iulum
eundem Iulia gens auctorem nominis sui nuncupat.
1.3.3is Ascanius,
ubicumque et quacumque matre genitus—certe natum
Aenea constat—abundante Lauinii multitudine florentem
iam ut tum res erant atque opulentam urbem matri seu nouercae
relinquit, nouam ipse aliam sub Albano monte condidit
quae ab situ porrectae in dorso urbis Longa Alba appellata.
1.3.4inter Lauinium et Albam Longam coloniam deductam triginta
ferme interfuere anni. tantum tamen opes creuerant
maxime fusis Etruscis ut ne morte quidem Aeneae nec deinde
inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis
regni mouere arma aut Mezentius Etruscique aut ulli alii
accolae ausi sint.
1.3.5pax ita conuenerat ut Etruscis Latinisque
fluuius Albula, quem nunc Tiberim uocant, finis esset.
1.3.6Siluius deinde regnat Ascani filius, casu quodam in siluis
natus;
1.3.7is Aeneam Siluium creat; is deinde Latinum Siluium.
ab eo coloniae aliquot deductae, Prisci Latini appellati.
mansit Siluiis postea omnibus cognomen, qui Albae regnarunt.
1.3.8Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Capye
Capetus, Capeto Tiberinus, qui in traiectu Albulae amnis
submersus celebre ad posteros nomen flumini dedit.
1.3.9Agrippa
inde Tiberini filius, post Agrippam Romulus Siluius a patre
accepto imperio regnat. Auentino fulmine ipse ictus regnum
per manus tradidit. is sepultus in eo colle qui nunc pars
Romanae est urbis, cognomen colli fecit. Proca deinde
regnat.
1.3.10is Numitorem atque Amulium procreat; Numitori,
qui stirpis maximus erat, regnum uetustum Siluiae gentis
legat. plus tamen uis potuit quam uoluntas patris aut uerecundia
aetatis: pulso fratre Amulius regnat.
1.3.11addit sceleri
scelus: stirpem fratris uirilem interemit, fratris filiae Reae
Siluiae per speciem honoris cum Uestalem eam legisset perpetua
uirginitate spem partus adimit.