1.2.5nec deinde Aborigines Troianis studio ac fide
erga regem Aeneam cessere. fretusque his animis coalescentium
in dies magis duorum populorum Aeneas, quamquam
tanta opibus Etruria erat ut iam non terras solum sed
mare etiam per totam Italiae longitudinem ab Alpibus ad
fretum Siculum fama nominis sui implesset, tamen cum
moenibus bellum propulsare posset in aciem copias eduxit.
1.2.6secundum inde proelium Latinis, Aeneae etiam ultimum
operum mortalium fuit. situs est, quemcumque eum dici
ius fasque est super Numicum flumen: Iouem indigetem
appellant.
ch. 3
1.3.1
nondum maturus imperio Ascanius Aeneae filius erat;
tamen id imperium ei ad puberem aetatem incolume mansit;
tantisper tutela muliebri—tanta indoles in Lauinia erat—res
Latina et regnum auitum paternumque puero stetit.
1.3.2haud
ambigam—quis enim rem tam ueterem pro certo adfirmet?—
hicine fuerit Ascanius an maior quam hic, Creusa matre Ilio
incolumi natus comesque inde paternae fugae, quem Iulum
eundem Iulia gens auctorem nominis sui nuncupat.
1.3.3is Ascanius,
ubicumque et quacumque matre genitus—certe natum
Aenea constat—abundante Lauinii multitudine florentem
iam ut tum res erant atque opulentam urbem matri seu nouercae
relinquit, nouam ipse aliam sub Albano monte condidit
quae ab situ porrectae in dorso urbis Longa Alba appellata.
1.3.4inter Lauinium et Albam Longam coloniam deductam triginta
ferme interfuere anni. tantum tamen opes creuerant
maxime fusis Etruscis ut ne morte quidem Aeneae nec deinde
inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis
regni mouere arma aut Mezentius Etruscique aut ulli alii
accolae ausi sint.