Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.2.4 | Liv. 1.3.4 (English) | >>Liv. 1.4.3 |
1.3.2haud
ambigam —quis enim rem tam ueterem pro certo adfirmet ?—
hicine fuerit Ascanius an maior quam hic , Creusa matre Ilio
incolumi natus comesque inde paternae fugae , quem Iulum
eundem Iulia gens auctorem nominis sui nuncupat .
is Ascanius ,
ubicumque et quacumque matre genitus —certe natum
Aenea constat —abundante Lauinii multitudine florentem
iam ut tum res erant atque opulentam urbem matri seu nouercae
relinquit , nouam ipse aliam sub Albano monte condidit
quae ab situ porrectae in dorso urbis Longa Alba appellata .
inter Lauinium et Albam Longam coloniam deductam triginta
ferme interfuere anni . tantum tamen opes creuerant
maxime fusis Etruscis ut ne morte quidem Aeneae nec deinde
inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis
regni mouere arma aut Mezentius Etruscique aut ulli alii
accolae ausi sint .
pax ita conuenerat ut Etruscis Latinisque
fluuius Albula , quem nunc Tiberim uocant , finis esset .
Siluius deinde regnat Ascani filius , casu quodam in siluis
natus ;
1.3.7is Aeneam Siluium creat ; is deinde Latinum Siluium .
ab eo coloniae aliquot deductae , Prisci Latini appellati .
mansit Siluiis postea omnibus cognomen , qui Albae regnarunt .
1.3.8Latino Alba ortus , Alba Atys , Atye Capys , Capye
Capetus , Capeto Tiberinus , qui in traiectu Albulae amnis
submersus celebre ad posteros nomen flumini dedit .
Agrippa
inde Tiberini filius , post Agrippam Romulus Siluius a patre
accepto imperio regnat . Auentino fulmine ipse ictus regnum
per manus tradidit . is sepultus in eo colle qui nunc pars
Romanae est urbis , cognomen colli fecit . Proca deinde
regnat .
1.3.3
1.3.4
1.3.5
1.3.6
1.3.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.2.4 | Liv. 1.3.4 (English) | >>Liv. 1.4.3 |