1.29.5iam continens agmen migrantium
impleuerat uias, et conspectus aliorum mutua miseratione
integrabat lacrimas, uocesque etiam miserabiles exaudiebantur,
mulierum praecipue, cum obsessa ab armatis
templa augusta praeterirent ac uelut captos relinquerent
deos.
1.29.6egressis urbe Albanis Romanus passim publica
priuataque omnia tecta adaequat solo, unaque hora quadringentorum
annorum opus quibus Alba steterat excidio ac
ruinis dedit. templis tamen deum—ita enim edictum ab
rege fuerat—temperatum est.
ch. 30
1.30.1
Roma interim crescit Albae ruinis. duplicatur ciuium
numerus; Caelius additur urbi mons, et quo frequentius
habitaretur eam sedem Tullus regiae capit ibique habitauit.
1.30.2principes Albanorum in patres ut ea quoque pars rei publicae
cresceret legit, Iulios, Seruilios, Quinctios, Geganios, Curiatios,
Cloelios; templumque ordini ab se aucto curiam fecit
quae Hostilia usque ad patrum nostrorum aetatem appellata
est.
1.30.3et ut omnium ordinum uiribus aliquid ex nouo populo
adiceretur equitum decem turmas ex Albanis legit, legiones
et ueteres eodem supplemento expleuit et nouas scripsit.
1.30.4hac fiducia uirium Tullus Sabinis bellum indicit, genti ea
tempestate secundum Etruscos opulentissimae uiris armisque.
utrimque iniuriae factae ac res nequiquam erant repetitae.
1.30.5Tullus ad Feroniae fanum mercatu frequenti negotiatores
Romanos comprehensos querebatur, Sabini suos prius in
lucum confugisse ac Romae retentos. hae causae belli
ferebantur.
1.30.6Sabini haud parum memores et suarum uirium
partem Romae ab Tatio locatam et Romanam rem nuper
etiam adiectione populi Albani auctam, circumspicere et
ipsi externa auxilia.