Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.29.2 Liv. 1.30.3 (English) >>Liv. 1.31.2

1.29.6egressis urbe Albanis Romanus passim publica priuataque omnia tecta adaequat solo, unaque hora quadringentorum annorum opus quibus Alba steterat excidio ac ruinis dedit. templis tamen deumita enim edictum ab rege fuerattemperatum est.

ch. 30 1.30.1 Roma interim crescit Albae ruinis. duplicatur ciuium numerus; Caelius additur urbi mons, et quo frequentius habitaretur eam sedem Tullus regiae capit ibique habitauit.

1.30.2principes Albanorum in patres ut ea quoque pars rei publicae cresceret legit, Iulios, Seruilios, Quinctios, Geganios, Curiatios, Cloelios; templumque ordini ab se aucto curiam fecit quae Hostilia usque ad patrum nostrorum aetatem appellata est.

1.30.3et ut omnium ordinum uiribus aliquid ex nouo populo adiceretur equitum decem turmas ex Albanis legit, legiones et ueteres eodem supplemento expleuit et nouas scripsit.

1.30.4hac fiducia uirium Tullus Sabinis bellum indicit, genti ea tempestate secundum Etruscos opulentissimae uiris armisque. utrimque iniuriae factae ac res nequiquam erant repetitae.

1.30.5Tullus ad Feroniae fanum mercatu frequenti negotiatores Romanos comprehensos querebatur, Sabini suos prius in lucum confugisse ac Romae retentos. hae causae belli ferebantur.

1.30.6Sabini haud parum memores et suarum uirium partem Romae ab Tatio locatam et Romanam rem nuper etiam adiectione populi Albani auctam, circumspicere et ipsi externa auxilia.

1.30.7Etruria erat uicina, proximi Etruscorum Ueientes. inde ob residuas bellorum iras maxime sollicitatis ad defectionem animis uoluntarios traxere, et apud uagos quosdam ex inopi plebe etiam merces ualuit: publico auxilio nullo adiuti sunt ualuitque apud Ueientesnam de ceteris minus mirum estpacta cum Romulo indutiarum fides.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.29.2 Liv. 1.30.3 (English) >>Liv. 1.31.2

Powered by PhiloLogic