Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.30.10 | Liv. 1.31.8 (English) | >>Liv. 1.32.5 |
1.31.5haud ita multo post pestilentia laboratum est . unde
cum pigritia militandi oreretur , nulla tamen ab armis quies
dabatur a bellicoso rege , salubriora etiam credente militiae
quam domi iuuenum corpora esse , donec ipse quoque longinquo
morbo est implicitus .
tunc adeo fracti simul cum corpore
sunt spiritus illi feroces ut qui nihil ante ratus esset minus
regium quam sacris dedere animum , repente omnibus magnis
paruisque superstitionibus obnoxius degeret religionibusque
etiam populum impleret .
uolgo iam homines eum statum
rerum qui sub Numa rege fuerat requirentes , unam opem
aegris corporibus relictam si pax ueniaque ab dis impetrata
esset credebant .
ipsum regem tradunt uoluentem commentarios
Numae , cum ibi quaedam occulta sollemnia sacrificia
Ioui Elicio facta inuenisset , operatum his sacris se abdidisse ;
sed non rite initum aut curatum id sacrum esse , nec solum
nullam ei oblatam caelestium speciem sed ira Iouis sollicitati
praua religione fulmine ictum cum domo conflagrasse . Tullus
magna gloria belli regnauit annos duos et triginta .
1.31.6
1.31.7
1.31.8
ch. 32
1.32.1
1.32.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.30.10 | Liv. 1.31.8 (English) | >>Liv. 1.32.5 |