1.31.7uolgo iam homines eum statum
rerum qui sub Numa rege fuerat requirentes, unam opem
aegris corporibus relictam si pax ueniaque ab dis impetrata
esset credebant.
1.31.8ipsum regem tradunt uoluentem commentarios
Numae, cum ibi quaedam occulta sollemnia sacrificia
Ioui Elicio facta inuenisset, operatum his sacris se abdidisse;
sed non rite initum aut curatum id sacrum esse, nec solum
nullam ei oblatam caelestium speciem sed ira Iouis sollicitati
praua religione fulmine ictum cum domo conflagrasse. Tullus
magna gloria belli regnauit annos duos et triginta.
ch. 32
1.32.1
mortuo Tullo res, ut institutum iam inde ab initio erat,
ad patres redierat hique interregem nominauerant. quo
comitia habente Ancum Marcium regem populus creauit; patres
fuere auctores. Numae Pompili regis nepos filia ortus
Ancus Marcius erat.
1.32.2qui ut regnare coepit et auitae gloriae
memor et quia proximum regnum, cetera egregium, ab una
parte haud satis prosperum fuerat aut neglectis religionibus
aut praue cultis, longe antiquissimum ratus sacra publica ut
ab Numa instituta erant facere, omnia ea ex commentariis
regiis pontificem in album elata proponere in publico iubet.
inde et ciuibus otii cupidis et finitimis ciuitatibus facta spes
in aui mores atque instituta regem abiturum.
1.32.3igitur Latini
cum quibus Tullo regnante ictum foedus erat sustulerant
animos, et cum incursionem in agrum Romanum fecissent
repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt, desidem
Romanum regem inter sacella et aras acturum esse
regnum rati.