Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.31.6 Liv. 1.32.3 (English) >>Liv. 1.32.9

1.32.1 mortuo Tullo res, ut institutum iam inde ab initio erat, ad patres redierat hique interregem nominauerant. quo comitia habente Ancum Marcium regem populus creauit; patres fuere auctores. Numae Pompili regis nepos filia ortus Ancus Marcius erat.

1.32.2qui ut regnare coepit et auitae gloriae memor et quia proximum regnum, cetera egregium, ab una parte haud satis prosperum fuerat aut neglectis religionibus aut praue cultis, longe antiquissimum ratus sacra publica ut ab Numa instituta erant facere, omnia ea ex commentariis regiis pontificem in album elata proponere in publico iubet. inde et ciuibus otii cupidis et finitimis ciuitatibus facta spes in aui mores atque instituta regem abiturum.

1.32.3igitur Latini cum quibus Tullo regnante ictum foedus erat sustulerant animos, et cum incursionem in agrum Romanum fecissent repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt, desidem Romanum regem inter sacella et aras acturum esse regnum rati.

1.32.4medium erat in Anco ingenium, et Numae et Romuli memor; et praeterquam quod aui regno magis necessariam fuisse pacem credebat cum in nouo tum feroci populo, etiam quod illi contigisset otium sine iniuria id se haud facile habiturum; temptari patientiam et temptatam contemni, temporaque esse Tullo regi aptiora quam Numae.

1.32.5ut tamen, quoniam Numa in pace religiones instituisset, a se bellicae caerimoniae proderentur, nec gererentur solum sed etiam indicerentur bella aliquo ritu, ius ab antiqua gente Aequicolis quod nunc fetiales habent descripsit, quo res repetuntur.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.31.6 Liv. 1.32.3 (English) >>Liv. 1.32.9

Powered by PhiloLogic