Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.31.8 Liv. 1.32.5 (English) >>Liv. 1.32.12

1.32.3igitur Latini cum quibus Tullo regnante ictum foedus erat sustulerant animos, et cum incursionem in agrum Romanum fecissent repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt, desidem Romanum regem inter sacella et aras acturum esse regnum rati.

1.32.4medium erat in Anco ingenium, et Numae et Romuli memor; et praeterquam quod aui regno magis necessariam fuisse pacem credebat cum in nouo tum feroci populo, etiam quod illi contigisset otium sine iniuria id se haud facile habiturum; temptari patientiam et temptatam contemni, temporaque esse Tullo regi aptiora quam Numae.

1.32.5ut tamen, quoniam Numa in pace religiones instituisset, a se bellicae caerimoniae proderentur, nec gererentur solum sed etiam indicerentur bella aliquo ritu, ius ab antiqua gente Aequicolis quod nunc fetiales habent descripsit, quo res repetuntur.

1.32.6legatus ubi ad fines eorum uenit unde res repetuntur, capite uelato filolanae uelamen est—'audi, Iuppiter' inquit; 'audite, fines'—cuiuscumque gentis sunt, nominat—; 'audiat fas. ego sum publicus nuntius populi Romani; iuste pieque legatus uenio, uerbisque meis fides sit.' peragit deinde postulata.

1.32.7inde Iouem testem facit: 'si ego iniuste impieque illos homines illasque res dedier mihi exposco, tum patriae compotem me nunquam siris esse.' haec,

1.32.8cum fines suprascandit, haec, quicumque ei primus uir obuius fuerit, haec portam ingrediens, haec forum ingressus, paucis uerbis carminis concipiendique iuris iurandi mutatis, peragit.

1.32.9si non deduntur quos exposcit diebus tribus et trigintatot enim sollemnes suntperactis bellum ita indicit: 'audi, Iuppiter, et tu, Iane Quirine, dique omnes caelestes, uosque terrestres uosque inferni, audite;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.31.8 Liv. 1.32.5 (English) >>Liv. 1.32.12

Powered by PhiloLogic