Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.32.1 | Liv. 1.32.6 (English) | >>Liv. 1.32.13 |
1.32.4medium erat in Anco ingenium , et Numae et
Romuli memor ; et praeterquam quod aui regno magis necessariam
fuisse pacem credebat cum in nouo tum feroci populo ,
etiam quod illi contigisset otium sine iniuria id se haud facile
habiturum ; temptari patientiam et temptatam contemni , temporaque
esse Tullo regi aptiora quam Numae .
ut tamen ,
quoniam Numa in pace religiones instituisset , a se bellicae
caerimoniae proderentur , nec gererentur solum sed etiam indicerentur
bella aliquo ritu , ius ab antiqua gente Aequicolis
quod nunc fetiales habent descripsit , quo res repetuntur .
legatus ubi ad fines eorum uenit unde res repetuntur , capite
uelato filo —lanae uelamen est —'audi , Iuppiter ' inquit ;
'audite , fines '—cuiuscumque gentis sunt , nominat —; 'audiat
fas . ego sum publicus nuntius populi Romani ; iuste
pieque legatus uenio , uerbisque meis fides sit .' peragit
deinde postulata .
inde Iouem testem facit : 'si ego iniuste
impieque illos homines illasque res dedier mihi exposco , tum
patriae compotem me nunquam siris esse .' haec ,
1.32.8cum fines
suprascandit , haec , quicumque ei primus uir obuius fuerit ,
haec portam ingrediens , haec forum ingressus , paucis uerbis
carminis concipiendique iuris iurandi mutatis , peragit .
si
non deduntur quos exposcit diebus tribus et triginta —tot
enim sollemnes sunt —peractis bellum ita indicit : 'audi ,
Iuppiter , et tu , Iane Quirine , dique omnes caelestes , uosque
terrestres uosque inferni , audite ;
1.32.10ego uos testor populum
illum '—quicumque est , nominat —'iniustum esse neque
ius persoluere ; sed de istis rebus in patria maiores natu
consulemus , quo pacto ius nostrum adipiscamur .' cum
†. . . . .†
nuntius Romam ad consulendum redit .
1.32.5
1.32.6
1.32.7
1.32.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.32.1 | Liv. 1.32.6 (English) | >>Liv. 1.32.13 |