Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.32.2 Liv. 1.32.8 (English) >>Liv. 1.32.14

1.32.5ut tamen, quoniam Numa in pace religiones instituisset, a se bellicae caerimoniae proderentur, nec gererentur solum sed etiam indicerentur bella aliquo ritu, ius ab antiqua gente Aequicolis quod nunc fetiales habent descripsit, quo res repetuntur.

1.32.6legatus ubi ad fines eorum uenit unde res repetuntur, capite uelato filolanae uelamen est—'audi, Iuppiter' inquit; 'audite, fines'—cuiuscumque gentis sunt, nominat—; 'audiat fas. ego sum publicus nuntius populi Romani; iuste pieque legatus uenio, uerbisque meis fides sit.' peragit deinde postulata.

1.32.7inde Iouem testem facit: 'si ego iniuste impieque illos homines illasque res dedier mihi exposco, tum patriae compotem me nunquam siris esse.' haec,

1.32.8cum fines suprascandit, haec, quicumque ei primus uir obuius fuerit, haec portam ingrediens, haec forum ingressus, paucis uerbis carminis concipiendique iuris iurandi mutatis, peragit.

1.32.9si non deduntur quos exposcit diebus tribus et trigintatot enim sollemnes suntperactis bellum ita indicit: 'audi, Iuppiter, et tu, Iane Quirine, dique omnes caelestes, uosque terrestres uosque inferni, audite;

1.32.10ego uos testor populum illum'—quicumque est, nominat—'iniustum esse neque ius persoluere; sed de istis rebus in patria maiores natu consulemus, quo pacto ius nostrum adipiscamur.' cum †. . . . .† nuntius Romam ad consulendum redit.

1.32.11confestim rex his ferme uerbis patres consulebat: 'quarum rerum litium causarum condixit pater patratus populi Romani Quiritium patri patrato Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis, quas res nec dederunt [nec soluerunt] nec fecerunt, quas res dari fieri [solui] oportuit, dic' inquit ei quem primum sententiam rogabat, 'quid censes?' tum ille:



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.32.2 Liv. 1.32.8 (English) >>Liv. 1.32.14

Powered by PhiloLogic