ch. 33
1.33.1
Ancus demandata cura sacrorum flaminibus sacerdotibusque
aliis, exercitu nouo conscripto profectus, Politorium,
urbem Latinorum, ui cepit; secutusque morem regum priorum,
qui rem Romanam auxerant hostibus in ciuitatem accipiendis,
multitudinem omnem Romam traduxit.
1.33.2et cum circa
Palatium, sedem ueterum Romanorum, Sabini Capitolium
atque arcem, Caelium montem Albani implessent, Auentinum
nouae multitudini datum. additi eodem haud ita multo
post, Tellenis Ficanaque captis, noui ciues.
1.33.3Politorium inde
rursus bello repetitum quod uacuum occupauerant Prisci
Latini, eaque causa diruendae urbis eius fuit Romanis ne
hostium semper receptaculum esset.
1.33.4postremo omni bello
Latino Medulliam compulso, aliquamdiu ibi Marte incerto,
uaria uictoria pugnatum est; nam et urbs tuta munitionibus
praesidioque firmata ualido erat, et castris in aperto positis
aliquotiens exercitus Latinus comminus cum Romanis signa
contulerat.
1.33.5ad ultimum omnibus copiis conisus Ancus acie
primum uincit; inde ingenti praeda potens Romam redit,
tum quoque multis milibus Latinorum in ciuitatem acceptis,
quibus, ut iungeretur Palatio Auentinum, ad Murciae datae
sedes.
1.33.6Ianiculum quoque adiectum, non inopia loci sed ne
quando ea arx hostium esset. id non muro solum sed
etiam ob commoditatem itineris ponte sublicio, tum primum
in Tiberi facto, coniungi urbi placuit.
1.33.7Quiritium quoque
fossa, haud paruum munimentum a planioribus aditu locis,
Anci regis opus est.
1.33.8ingenti incremento rebus auctis, cum
in tanta multitudine hominum, discrimine recte an perperam
facti confuso, facinora clandestina fierent, carcer ad terrorem
increscentis audaciae media urbe imminens foro aedificatur.
1.33.9nec urbs tantum hoc rege creuit sed etiam ager finesque.
Silua Maesia Ueientibus adempta usque ad mare imperium
prolatum et in ore Tiberis Ostia urbs condita, salinae circa
factae, egregieque rebus bello gestis aedis Iouis Feretri amplificata.