Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.33.6 | Liv. 1.34.4 (English) | >>Liv. 1.34.12 |
1.34.1
Anco regnante Lucumo , uir impiger ac diuitiis potens ,
Romam commigrauit cupidine maxime ac spe magni honoris ,
cuius adipiscendi Tarquiniis —nam ibi quoque peregrina
stirpe oriundus erat —facultas non fuerat .
Demarati Corinthii
filius erat , qui ob seditiones domo profugus cum Tarquiniis
forte consedisset , uxore ibi ducta duos filios genuit . nomina
his Lucumo atque Arruns fuerunt . Lucumo superfuit patri
bonorum omnium heres : Arruns prior quam pater moritur
uxore grauida relicta .
nec diu manet superstes filio pater ;
qui cum , ignorans nurum uentrem ferre , immemor in testando
nepotis decessisset , puero post aui mortem in nullam
sortem bonorum nato ab inopia Egerio inditum nomen .
Lucumoni contra , omnium heredi bonorum , cum diuitiae
iam animos facerent , auxit ducta in matrimonium Tanaquil ,
summo loco nata et quae haud facile iis in quibus nata erat
humiliora sineret ea quo innupsisset .
spernentibus Etruscis
Lucumonem exsule aduena ortum , ferre indignitatem non
potuit , oblitaque ingenitae erga patriam caritatis dummodo
uirum honoratum uideret , consilium migrandi ab Tarquiniis
cepit .
Roma est ad id potissima uisa : in nouo populo , ubi
omnis repentina atque ex uirtute nobilitas sit , futurum locum
forti ac strenuo uiro ; regnasse Tatium Sabinum , arcessitum
in regnum Numam a Curibus , et Ancum Sabina matre ortum
nobilemque una imagine Numae esse .
facile persuadet ut
cupido honorum et cui Tarquinii materna tantum patria
esset .
sublatis itaque rebus amigrant Romam . ad Ianiculum
forte uentum erat ; ibi ei carpento sedenti cum uxore
aquila suspensis demissa leuiter alis pilleum aufert , superque
carpentum cum magno clangore uolitans rursus uelut ministerio
diuinitus missa capiti apte reponit ; inde sublimis abiit .
1.34.2
1.34.3
1.34.4
1.34.5
1.34.6
1.34.7
1.34.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.33.6 | Liv. 1.34.4 (English) | >>Liv. 1.34.12 |