Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.34.1 | Liv. 1.34.8 (English) | >>Liv. 1.35.3 |
1.34.5spernentibus Etruscis
Lucumonem exsule aduena ortum , ferre indignitatem non
potuit , oblitaque ingenitae erga patriam caritatis dummodo
uirum honoratum uideret , consilium migrandi ab Tarquiniis
cepit .
Roma est ad id potissima uisa : in nouo populo , ubi
omnis repentina atque ex uirtute nobilitas sit , futurum locum
forti ac strenuo uiro ; regnasse Tatium Sabinum , arcessitum
in regnum Numam a Curibus , et Ancum Sabina matre ortum
nobilemque una imagine Numae esse .
facile persuadet ut
cupido honorum et cui Tarquinii materna tantum patria
esset .
sublatis itaque rebus amigrant Romam . ad Ianiculum
forte uentum erat ; ibi ei carpento sedenti cum uxore
aquila suspensis demissa leuiter alis pilleum aufert , superque
carpentum cum magno clangore uolitans rursus uelut ministerio
diuinitus missa capiti apte reponit ; inde sublimis abiit .
accepisse id augurium laeta dicitur Tanaquil , perita ut uolgo
Etrusci caelestium prodigiorum mulier . excelsa et alta
sperare complexa uirum iubet : eam alitem ea regione caeli
et eius dei nuntiam uenisse ; circa summum culmen hominis
auspicium fecisse ; leuasse humano superpositum capiti decus
ut diuinitus eidem redderet .
has spes cogitationesque
secum portantes urbem ingressi sunt , domicilioque ibi comparato
L . Tarquinium Priscum edidere nomen .
Romanis conspicuum
eum nouitas diuitiaeque faciebant ; et ipse fortunam
benigno adloquio , comitate inuitandi beneficiisque quos
poterat sibi conciliando adiuuabat , donec in regiam quoque
de eo fama perlata est .
notitiamque eam breui apud regem
liberaliter dextereque obeundo officia in familiaris amicitiae
adduxerat iura , ut publicis pariter ac priuatis consiliis bello
domique interesset et per omnia expertus postremo tutor
etiam liberis regis testamento institueretur .
1.34.6
1.34.7
1.34.8
1.34.9
1.34.10
1.34.11
1.34.12
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.34.1 | Liv. 1.34.8 (English) | >>Liv. 1.35.3 |