Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.34.10 | Liv. 1.35.4 (English) | >>Liv. 1.36.1 |
1.35.1
regnauit Ancus annos quattuor et uiginti , cuilibet superiorum
regum belli pacisque et artibus et gloria par . iam filii
prope puberem aetatem erant . eo magis Tarquinius instare
ut quam primum comitia regi creando fierent .
quibus indictis
sub tempus pueros uenatum ablegauit . isque primus
et petisse ambitiose regnum et orationem dicitur habuisse ad
conciliandos plebis animos compositam :
1.35.3[cum ] se non rem
nouam petere , quippe qui non primus , quod quisquam indignari
mirariue posset , sed tertius Romae peregrinus regnum
adfectet ; et Tatium non ex peregrino solum sed etiam ex
hoste regem factum , et Numam ignarum urbis , non petentem ,
in regnum ultro accitum :
1.35.4se ex quo sui potens fuerit Romam
cum coniuge ac fortunis omnibus commigrasse ; maiorem
partem aetatis eius qua ciuilibus officiis fungantur homines ,
Romae se quam in uetere patria uixisse ;
1.35.5domi militiaeque
sub haud paenitendo magistro , ipso Anco rege , Romana se
iura , Romanos ritus didicisse ; obsequio et obseruantia in
regem cum omnibus , benignitate erga alios cum rege ipso
certasse .
haec eum haud falsa memorantem ingenti consensu
populus Romanus regnare iussit . ergo uirum cetera
egregium secuta , quam in petendo habuerat , etiam regnantem
ambitio est ; nec minus regni sui firmandi quam augendae
rei publicae memor centum in patres legit qui deinde
minorum gentium sunt appellati , factio haud dubia regis
cuius beneficio in curiam uenerant .
bellum primum cum Latinis gessit et oppidum ibi Apiolas
ui cepit ; praedaque inde maiore quam quanta belli fama
fuerat reuecta ludos opulentius instructiusque quam priores
reges fecit .
1.35.2
1.35.6
1.35.7
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.34.10 | Liv. 1.35.4 (English) | >>Liv. 1.36.1 |