Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.34.10 Liv. 1.35.5 (English) >>Liv. 1.36.2

1.35.2quibus indictis sub tempus pueros uenatum ablegauit. isque primus et petisse ambitiose regnum et orationem dicitur habuisse ad conciliandos plebis animos compositam:

1.35.3[cum] se non rem nouam petere, quippe qui non primus, quod quisquam indignari mirariue posset, sed tertius Romae peregrinus regnum adfectet; et Tatium non ex peregrino solum sed etiam ex hoste regem factum, et Numam ignarum urbis, non petentem, in regnum ultro accitum:

1.35.4se ex quo sui potens fuerit Romam cum coniuge ac fortunis omnibus commigrasse; maiorem partem aetatis eius qua ciuilibus officiis fungantur homines, Romae se quam in uetere patria uixisse;

1.35.5domi militiaeque sub haud paenitendo magistro, ipso Anco rege, Romana se iura, Romanos ritus didicisse; obsequio et obseruantia in regem cum omnibus, benignitate erga alios cum rege ipso certasse.

1.35.6haec eum haud falsa memorantem ingenti consensu populus Romanus regnare iussit. ergo uirum cetera egregium secuta, quam in petendo habuerat, etiam regnantem ambitio est; nec minus regni sui firmandi quam augendae rei publicae memor centum in patres legit qui deinde minorum gentium sunt appellati, factio haud dubia regis cuius beneficio in curiam uenerant.

1.35.7bellum primum cum Latinis gessit et oppidum ibi Apiolas ui cepit; praedaque inde maiore quam quanta belli fama fuerat reuecta ludos opulentius instructiusque quam priores reges fecit.

1.35.8tum primum circo qui nunc maximus dicitur designatus locus est. loca diuisa patribus equitibusque ubi spectacula sibi quisque facerent;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.34.10 Liv. 1.35.5 (English) >>Liv. 1.36.2

Powered by PhiloLogic