Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.35.1 Liv. 1.35.8 (English) >>Liv. 1.36.5

1.35.6haec eum haud falsa memorantem ingenti consensu populus Romanus regnare iussit. ergo uirum cetera egregium secuta, quam in petendo habuerat, etiam regnantem ambitio est; nec minus regni sui firmandi quam augendae rei publicae memor centum in patres legit qui deinde minorum gentium sunt appellati, factio haud dubia regis cuius beneficio in curiam uenerant.

1.35.7bellum primum cum Latinis gessit et oppidum ibi Apiolas ui cepit; praedaque inde maiore quam quanta belli fama fuerat reuecta ludos opulentius instructiusque quam priores reges fecit.

1.35.8tum primum circo qui nunc maximus dicitur designatus locus est. loca diuisa patribus equitibusque ubi spectacula sibi quisque facerent;

1.35.9fori appellati; spectauere furcis duodenos ab terra spectacula alta sustinentibus pedes. ludicrum fuit equi pugilesque ex Etruria maxime acciti. sollemnes deinde annui mansere ludi, Romani magnique uarie appellati.

1.35.10ab eodem rege et circa forum priuatis aedificanda diuisa sunt loca; porticus tabernaeque factae.

ch. 36 1.36.1 muro quoque lapideo circumdare urbem parabat cum Sabinum bellum coeptis interuenit. adeoque ea subita res fuit ut prius Anienem transirent hostes quam obuiam ire ac prohibere exercitus Romanus posset.

1.36.2itaque trepidatum Romae est; et primo dubia uictoria, magna utrimque caede pugnatum est. reductis deinde in castra hostium copiis datoque spatio Romanis ad comparandum de integro bellum, Tarquinius equitem maxime suis deesse uiribus ratus ad Ramnes, Titienses, Luceres, quas centurias Romulus scripserat, addere alias constituit suoque insignes relinquere nomine.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.35.1 Liv. 1.35.8 (English) >>Liv. 1.36.5

Powered by PhiloLogic