ch. 36
1.36.1
muro quoque lapideo circumdare urbem parabat cum Sabinum
bellum coeptis interuenit. adeoque ea subita res fuit
ut prius Anienem transirent hostes quam obuiam ire ac prohibere
exercitus Romanus posset.
1.36.2itaque trepidatum Romae
est; et primo dubia uictoria, magna utrimque caede pugnatum
est. reductis deinde in castra hostium copiis datoque
spatio Romanis ad comparandum de integro bellum, Tarquinius
equitem maxime suis deesse uiribus ratus ad Ramnes,
Titienses, Luceres, quas centurias Romulus scripserat, addere
alias constituit suoque insignes relinquere nomine.
1.36.3id quia
inaugurato Romulus fecerat, negare Attus Nauius, inclitus
ea tempestate augur, neque mutari neque nouum constitui
nisi aues addixissent posse.
1.36.4ex eo ira regi mota; eludensque
artem ut ferunt, 'age dum' inquit, 'diuine tu, inaugura
fierine possit quod nunc ego mente concipio.' cum ille
augurio rem expertus profecto futuram dixisset, 'atqui
hoc animo agitaui' inquit, 'te nouacula cotem discissurum.
cape haec et perage quod aues tuae fieri posse portendunt.'
tum illum haud cunctanter discidisse cotem ferunt.
1.36.5statua
Atti capite uelato, quo in loco res acta est in comitio in
gradibus ipsis ad laeuam curiae fuit; cotem quoque eodem
loco sitam fuisse memorant ut esset ad posteros miraculi eius
monumentum.
1.36.6auguriis certe sacerdotioque augurum tantus
honos accessit ut nihil belli domique postea nisi auspicato
gereretur, concilia populi, exercitus uocati, summa rerum, ubi
aues non admisissent, dirimerentur.
1.36.7neque tum Tarquinius
de equitum centuriis quicquam mutauit; numero alterum
tantum adiecit, ut mille et octingenti equites in tribus centuriis
essent.
1.36.8posteriores modo sub iisdem nominibus qui
additi erant appellati sunt; quas nunc quia geminatae sunt
sex uocant centurias.