Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.35.7 Liv. 1.36.3 (English) >>Liv. 1.37.2

1.36.1 muro quoque lapideo circumdare urbem parabat cum Sabinum bellum coeptis interuenit. adeoque ea subita res fuit ut prius Anienem transirent hostes quam obuiam ire ac prohibere exercitus Romanus posset.

1.36.2itaque trepidatum Romae est; et primo dubia uictoria, magna utrimque caede pugnatum est. reductis deinde in castra hostium copiis datoque spatio Romanis ad comparandum de integro bellum, Tarquinius equitem maxime suis deesse uiribus ratus ad Ramnes, Titienses, Luceres, quas centurias Romulus scripserat, addere alias constituit suoque insignes relinquere nomine.

1.36.3id quia inaugurato Romulus fecerat, negare Attus Nauius, inclitus ea tempestate augur, neque mutari neque nouum constitui nisi aues addixissent posse.

1.36.4ex eo ira regi mota; eludensque artem ut ferunt, 'age dum' inquit, 'diuine tu, inaugura fierine possit quod nunc ego mente concipio.' cum ille augurio rem expertus profecto futuram dixisset, 'atqui hoc animo agitaui' inquit, 'te nouacula cotem discissurum. cape haec et perage quod aues tuae fieri posse portendunt.' tum illum haud cunctanter discidisse cotem ferunt.

1.36.5statua Atti capite uelato, quo in loco res acta est in comitio in gradibus ipsis ad laeuam curiae fuit; cotem quoque eodem loco sitam fuisse memorant ut esset ad posteros miraculi eius monumentum.

1.36.6auguriis certe sacerdotioque augurum tantus honos accessit ut nihil belli domique postea nisi auspicato gereretur, concilia populi, exercitus uocati, summa rerum, ubi aues non admisissent, dirimerentur.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.35.7 Liv. 1.36.3 (English) >>Liv. 1.37.2

Powered by PhiloLogic