Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.35.7 Liv. 1.36.5 (English) >>Liv. 1.37.4

1.36.3id quia inaugurato Romulus fecerat, negare Attus Nauius, inclitus ea tempestate augur, neque mutari neque nouum constitui nisi aues addixissent posse.

1.36.4ex eo ira regi mota; eludensque artem ut ferunt, 'age dum' inquit, 'diuine tu, inaugura fierine possit quod nunc ego mente concipio.' cum ille augurio rem expertus profecto futuram dixisset, 'atqui hoc animo agitaui' inquit, 'te nouacula cotem discissurum. cape haec et perage quod aues tuae fieri posse portendunt.' tum illum haud cunctanter discidisse cotem ferunt.

1.36.5statua Atti capite uelato, quo in loco res acta est in comitio in gradibus ipsis ad laeuam curiae fuit; cotem quoque eodem loco sitam fuisse memorant ut esset ad posteros miraculi eius monumentum.

1.36.6auguriis certe sacerdotioque augurum tantus honos accessit ut nihil belli domique postea nisi auspicato gereretur, concilia populi, exercitus uocati, summa rerum, ubi aues non admisissent, dirimerentur.

1.36.7neque tum Tarquinius de equitum centuriis quicquam mutauit; numero alterum tantum adiecit, ut mille et octingenti equites in tribus centuriis essent.

1.36.8posteriores modo sub iisdem nominibus qui additi erant appellati sunt; quas nunc quia geminatae sunt sex uocant centurias.

ch. 37 1.37.1 hac parte copiarum aucta iterum cum Sabinis confligitur. sed praeterquam quod uiribus creuerat Romanus exercitus, ex occulto etiam additur dolus, missis qui magnam uim lignorum, in Anienis ripa iacentem, ardentem in flumen conicerent; uentoque iuuante accensa ligna et pleraque [in] ratibus impacta sublicis<que> cum haererent, pontem incendunt.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.35.7 Liv. 1.36.5 (English) >>Liv. 1.37.4

Powered by PhiloLogic