ch. 37
1.37.1
hac parte copiarum aucta iterum cum Sabinis confligitur.
sed praeterquam quod uiribus creuerat Romanus exercitus,
ex occulto etiam additur dolus, missis qui magnam uim
lignorum, in Anienis ripa iacentem, ardentem in flumen
conicerent; uentoque iuuante accensa ligna et pleraque [in]
ratibus impacta sublicis<que> cum haererent, pontem incendunt.
1.37.2ea quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis, et
fusis eadem fugam impedit; multique mortales cum hostem
effugissent in flumine ipso periere, quorum fluitantia arma
ad urbem cognita in Tiberi prius paene quam nuntiari posset
insignem uictoriam fecere.
1.37.3eo proelio praecipua equitum
gloria fuit; utrimque ab cornibus positos, cum iam pelleretur
media peditum suorum acies, ita incurrisse ab lateribus
ferunt, ut non sisterent modo Sabinas legiones ferociter instantes
cedentibus, sed subito in fugam auerterent.
1.37.4montes
effuso cursu Sabini petebant, et pauci tenuere: maxima pars,
ut ante dictum est, ab equitibus in flumen acti sunt.
1.37.5Tarquinius,
instandum perterritis ratus, praeda captiuisque Romam
missis, spoliis hostium—id uotum Uolcano erat—ingenti
cumulo accensis, pergit porro in agrum Sabinum exercitum
inducere;
1.37.6et quamquam male gesta res erat nec gesturos melius
sperare poterant, tamen, quia consulendi res non dabat
spatium, ire obuiam Sabini tumultuario milite; iterumque
ibi fusi, perditis iam prope rebus pacem petiere.