Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.36.8 Liv. 1.38.1 (English) >>Liv. 1.39.2

1.37.4montes effuso cursu Sabini petebant, et pauci tenuere: maxima pars, ut ante dictum est, ab equitibus in flumen acti sunt.

1.37.5Tarquinius, instandum perterritis ratus, praeda captiuisque Romam missis, spoliis hostiumid uotum Uolcano eratingenti cumulo accensis, pergit porro in agrum Sabinum exercitum inducere;

1.37.6et quamquam male gesta res erat nec gesturos melius sperare poterant, tamen, quia consulendi res non dabat spatium, ire obuiam Sabini tumultuario milite; iterumque ibi fusi, perditis iam prope rebus pacem petiere.

ch. 38 1.38.1 Collatia et quidquid citra Collatiam agri erat Sabinis ademptum; Egeriusfratris hic filius erat regisCollatiae in praesidio relictus. deditosque Collatinos ita accipio eamque deditionis formulam esse:

1.38.2rex interrogauit: 'estisne uos legati oratoresque missi a populo Collatino ut uos populumque Collatinum dederetis?'—'sumus.'—'estne populus Collatinus in sua potestate?'—'est.'—'deditisne uos populumque Collatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, diuina humanaque omnia, in meam populique Romani dicionem?'—'dedimus.'—'at ego recipio.'

1.38.3bello Sabino perfecto Tarquinius triumphans Romam redit.

1.38.4inde Priscis Latinis bellum fecit; ubi nusquam ad uniuersae rei dimicationem uentum est, ad singula oppida circumferendo arma omne nomen Latinum domuit. Corniculum, Ficulea uetus, Cameria, Crustumerium, Ameriola, Medullia, Nomentum, haec de Priscis Latinis aut qui ad Latinos defecerant, capta oppida.

1.38.5pax deinde est facta. maiore inde animo pacis opera incohata quam quanta mole gesserat bella, ut non quietior populus domi esset quam militiae fuisset.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.36.8 Liv. 1.38.1 (English) >>Liv. 1.39.2

Powered by PhiloLogic