1.38.5pax deinde est facta.
maiore inde animo pacis opera incohata quam quanta mole
gesserat bella, ut non quietior populus domi esset quam
militiae fuisset.
1.38.6nam et muro lapideo, cuius exordium
operis Sabino bello turbatum erat, urbem qua nondum
munierat cingere parat, et infima urbis loca circa forum
aliasque interiectas collibus conualles, quia ex planis locis
haud facile euehebant aquas, cloacis fastigio in Tiberim
ductis siccat,
1.38.7et aream ad aedem in Capitolio Iouis quam
uouerat bello Sabino, iam praesagiente animo futuram olim
amplitudinem loci, occupat fundamentis.
ch. 39
1.39.1
eo tempore in regia prodigium uisu euentuque mirabile
fuit. puero dormienti, cui Seruio Tullio fuit nomen, caput
arsisse ferunt multorum in conspectu;
1.39.2plurimo igitur clamore
inde ad tantae rei miraculum orto excitos reges, et cum quidam
familiarium aquam ad restinguendum ferret, ab regina
retentum, sedatoque eam tumultu moueri uetuisse puerum
donec sua sponte experrectus esset; mox cum somno et
flammam abisse.
1.39.3tum abducto in secretum uiro Tanaquil
'uiden tu puerum hunc' inquit, 'quem tam humili cultu
educamus? scire licet hunc lumen quondam rebus nostris
dubiis futurum praesidiumque regiae adflictae; proinde materiam
ingentis publice priuatimque decoris omni indulgentia
1.39.4nostra nutriamus.' inde puerum liberum loco coeptum haberi
erudirique artibus quibus ingenia ad magnae fortunae
cultum excitantur. euenit facile quod dis cordi esset:
iuuenis euasit uere indolis regiae nec, cum quaereretur gener
Tarquinio, quisquam Romanae iuuentutis ulla arte conferri
potuit, filiamque ei suam rex despondit.