1.3.9Agrippa
inde Tiberini filius, post Agrippam Romulus Siluius a patre
accepto imperio regnat. Auentino fulmine ipse ictus regnum
per manus tradidit. is sepultus in eo colle qui nunc pars
Romanae est urbis, cognomen colli fecit. Proca deinde
regnat.
1.3.10is Numitorem atque Amulium procreat; Numitori,
qui stirpis maximus erat, regnum uetustum Siluiae gentis
legat. plus tamen uis potuit quam uoluntas patris aut uerecundia
aetatis: pulso fratre Amulius regnat.
1.3.11addit sceleri
scelus: stirpem fratris uirilem interemit, fratris filiae Reae
Siluiae per speciem honoris cum Uestalem eam legisset perpetua
uirginitate spem partus adimit.
ch. 4
1.4.1
sed debebatur, ut opinor, fatis tantae origo urbis maximique
secundum deorum opes imperii principium.
1.4.2ui compressa
Uestalis cum geminum partum edidisset, seu ita rata
seu quia deus auctor culpae honestior erat, Martem incertae
stirpis patrem nuncupat.
1.4.3sed nec di nec homines aut ipsam
aut stirpem a crudelitate regia uindicant: sacerdos uincta in
custodiam datur, pueros in profluentem aquam mitti iubet.
1.4.4forte quadam diuinitus super ripas Tiberis effusus lenibus
stagnis nec adiri usquam ad iusti cursum poterat amnis et
posse quamuis languida mergi aqua infantes spem ferentibus
dabat.
1.4.5ita uelut defuncti regis imperio in proxima alluuie
ubi nunc ficus Ruminalis est—Romularem uocatam ferunt—
1.4.6pueros exponunt. uastae tum in his locis solitudines erant.
tenet fama cum fluitantem alueum, quo expositi erant pueri,
tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus
qui circa sunt ad puerilem uagitum cursum flexisse; eam
submissas infantibus adeo mitem praebuisse mammas ut
lingua lambentem pueros magister regii pecoris inuenerit—