Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.39.5 | Liv. 1.40.4 (English) | >>Liv. 1.41.3 |
1.40.2tum Anci filii
duo etsi antea semper pro indignissimo habuerant se patrio
regno tutoris fraude pulsos , regnare Romae aduenam non
modo uicinae sed ne Italicae quidem stirpis , tum impensius
iis indignitas crescere si ne ab Tarquinio quidem ad se rediret
regnum ,
1.40.3sed praeceps inde porro ad seruitia caderet , ut in
eadem ciuitate post centesimum fere annum quam Romulus
deo prognatus deus ipse tenuerit regnum donec in terris fuerit ,
id seruus serua natus possideat . cum commune Romani
nominis tum praecipue id domus suae dedecus fore , si Anci
regis uirili stirpe salua non modo aduenis sed seruis etiam
regnum Romae pateret .
ferro igitur eam arcere contumeliam
statuunt ; sed et iniuriae dolor in Tarquinium ipsum
magis quam in Seruium eos stimulabat , et quia grauior ultor
caedis , si superesset , rex futurus erat quam priuatus ; tum
Seruio occiso , quemcumque alium generum delegisset , eundem
regni heredem facturus uidebatur ; ob haec ipsi regi
insidiae parantur .
ex pastoribus duo ferocissimi delecti ad
facinus , quibus consueti erant uterque agrestibus ferramentis ,
in uestibulo regiae quam potuere tumultuosissime specie
rixae in se omnes apparitores regios conuertunt ; inde , cum
ambo regem appellarent clamorque eorum penitus in regiam
peruenisset , uocati ad regem pergunt .
primo uterque uociferari
et certatim alter alteri obstrepere ; coerciti ab lictore
et iussi in uicem dicere tandem obloqui desistunt ; unus rem
ex composito orditur .
cum intentus in eum se rex totus
auerteret , alter elatam securim in caput deiecit , relictoque
in uolnere telo ambo se foras eiciunt .
1.40.4
1.40.5
1.40.6
1.40.7
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.39.5 | Liv. 1.40.4 (English) | >>Liv. 1.41.3 |