Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.40.3 Liv. 1.41.2 (English) >>Liv. 1.42.1

1.40.6primo uterque uociferari et certatim alter alteri obstrepere; coerciti ab lictore et iussi in uicem dicere tandem obloqui desistunt; unus rem ex composito orditur.

1.40.7cum intentus in eum se rex totus auerteret, alter elatam securim in caput deiecit, relictoque in uolnere telo ambo se foras eiciunt.

ch. 41 1.41.1 Tarquinium moribundum cum qui circa erant excepissent, illos fugientes lictores comprehendunt. clamor inde concursusque populi, mirantium quid rei esset. Tanaquil inter tumultum claudi regiam iubet, arbitros eiecit. simul quae curando uolneri opus sunt, tamquam spes subesset, sedulo comparat, simul si destituat spes, alia praesidia molitur.

1.41.2Seruio propere accito cum paene exsanguem uirum ostendisset, dextram tenens orat ne inultam mortem soceri, ne socrum inimicis ludibrio esse sinat.

1.41.3'tuum est' inquit, 'Serui, si uir es, regnum, non eorum qui alienis manibus pessimum facinus fecere. erige te deosque duces sequere qui clarum hoc fore caput diuino quondam circumfuso igni portenderunt. nunc te illa caelestis excitet flamma; nunc expergiscere uere. et nos peregrini regnauimus; qui sis, non unde natus sis reputa. si tua re subita consilia torpent,

1.41.4at tu mea consilia sequere.' cum clamor impetusque multitudinis uix sustineri posset, ex superiore parte aedium per fenestras in Nouam uiam uersashabitabat enim rex ad Iouis Statorispopulum Tanaquil adloquitur.

1.41.5iubet bono animo esse; sopitum fuisse regem subito ictu; ferrum haud alte in corpus descendisse; iam ad se redisse; inspectum uolnus absterso cruore; omnia salubria esse; confidere propediem ipsum eos uisuros; interim Ser. Tullio iubere populum dicto audientem esse; eum iura redditurum obiturumque alia regis munia esse.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.40.3 Liv. 1.41.2 (English) >>Liv. 1.42.1

Powered by PhiloLogic