Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.40.5 Liv. 1.41.4 (English) >>Liv. 1.42.3

1.41.2Seruio propere accito cum paene exsanguem uirum ostendisset, dextram tenens orat ne inultam mortem soceri, ne socrum inimicis ludibrio esse sinat.

1.41.3'tuum est' inquit, 'Serui, si uir es, regnum, non eorum qui alienis manibus pessimum facinus fecere. erige te deosque duces sequere qui clarum hoc fore caput diuino quondam circumfuso igni portenderunt. nunc te illa caelestis excitet flamma; nunc expergiscere uere. et nos peregrini regnauimus; qui sis, non unde natus sis reputa. si tua re subita consilia torpent,

1.41.4at tu mea consilia sequere.' cum clamor impetusque multitudinis uix sustineri posset, ex superiore parte aedium per fenestras in Nouam uiam uersashabitabat enim rex ad Iouis Statorispopulum Tanaquil adloquitur.

1.41.5iubet bono animo esse; sopitum fuisse regem subito ictu; ferrum haud alte in corpus descendisse; iam ad se redisse; inspectum uolnus absterso cruore; omnia salubria esse; confidere propediem ipsum eos uisuros; interim Ser. Tullio iubere populum dicto audientem esse; eum iura redditurum obiturumque alia regis munia esse.

1.41.6Seruius cum trabea et lictoribus prodit ac sede regia sedens alia decernit, de aliis consulturum se regem esse simulat. itaque per aliquot dies cum iam exspirasset Tarquinius celata morte per speciem alienae fungendae uicis suas opes firmauit; tum demum palam factum est comploratione in regia orta. Seruius praesidio firmo munitus, primus iniussu populi, uoluntate patrum regnauit.

1.41.7Anci liberi iam tum comprensis sceleris ministris ut uiuere regem et tantas esse opes Serui nuntiatum est, Suessam Pometiam exsulatum ierant.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.40.5 Liv. 1.41.4 (English) >>Liv. 1.42.3

Powered by PhiloLogic